- LAUTUNII
- LAUTUNIIAfricae pop. ad montem Atlantem, creato Rege, circa A. C. 1052. Zenetorum Imperio finem imposuêrunt, acin Africa et Hispania, successu temporis, omnium latissime im perare coepêrunt. Primus Regum fuit Abul Texifus, qui sedem Regni posuit in urbe Achmed. Eius successor Iosephus, universae Africae, usque ad Aegyptum et Nigritarum regionem, dominus, traiecto in Hispaniam exercitu, pene universam occupavit, de quo vide Roderic. Toletan. in Hist. Hisp. et Saracen. Idem urbem maroccum condit, quae Regnis sedes, desertâ Fezzâ, imposterum esse coepit. Sed Abdalla Elmohadi Ludimagister, cum, specie Religionis reformandae, ingentes copias comparavisset, ultimum Lautuniorum horum Almoravidarum Regem Abrahamum praelio victum fugatumque in praecipitium egit, sicque Africa potitus, ab Almoravidis ad Almohadas Imperium transtulit. Georg. Horn. Orb. Imp. p. 470.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.